monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 9
Cumque aestimaverit se satiatum, tunc sitiendi habebit principium. Unde et ad virum ecclesiasticum dicitur: Bibe aquas de vasis tuis, et de puteorum fontibus aquas tuas, et sint tibi soli . Et iurat Dominus Deus tuus in sancto suo contra vaccas saginae et dapibus servientes, sive iurat in sanctis suis, quod venient dies super eas, dies iudicii atque poenarum, ut portent eas in armis suis, et eos qui cum ipsis sunt, mittant in lebetes, sive portent: et vel ipsae vaccae sint negotiatores pestilentes, vel ipsi qui veniunt ut portent eas, et eiiciantur nudae invicem se videntes: proiicianturque super montem Remman, dicit Dominus Deus.